- SHAMMATA
- SHAMMATAHebr. Gap desc: Hebrew, quibusdam fuit tertius et supremus Excommunicationis gradus, quô peccator non solum Ecclesiâ et promiscuô victu arcebatur, ur per gradum Niddui; aut cum diris extra Ecclesiae ac Reip. pomoeria relegabatur, ut per Cherem, factum: sed supremâ tandem sententiâ percellebatur, et extra Ecclesiam eiectus, sine alia imposterum venia horrendô carmine, congestisque diris ac exsecrationibus, inter tubarum strepitum, Dei solius iudicio relinquebatur. Nonnulli tamen hunc gradum cum Niddui eundem faciunt, et excommunicationem in Cherem terminatam aiunt: qui proin cum Shammata comparare nolunt Maranatha quod priores faciunt, sed Maranatha habent pro confessionis Christianae symbolo, seu potius pro pronuntiatione maledictionis seu anathematis in Iudaeos, et omnes Christi ac Euangelii eius osores. Franc. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 3. c. 5. §. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.